COMPETENTES

COMPETENTES
COMPETENTES
in prisca Ecclesia dicti sunt Catechumenorum ii, qui iam eruditi ac instructi in capitibus Christianae Religionis, ad Baptismum admitti postulabant: quod una et simul Baptismum peterent idque temporis, quô is conferri solebat, Sabbathum nempe, quod Pascha aut Pentecosten praecedit, exspectarent, nomen adepti. Vide supra Catechumeni, item Capitilavium, infra voce Regenerandi. De illis augustin. l. de Fide et Operibus, c. 6. An usque adeo dissinulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur, quam frerimus attenti atque solliciti, quid nobis proeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius Sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes vocaremur? --- quid autem aliud agit totum tempus, quô Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis vita debeat esse Christiani --- quod autem fit per omne tempus, quod in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum gradus accipiant; hoc fit multô diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum Baptismus sua nomina iam dederunt. Et l. de Cura pro mort. Pascha iam appropinquabat, dedit nomen inter alios Competentes. Nempe sollicite erudiebantur Catechumeni, ut magna cum aviditate Communionem peterent; quam in rem exstant Patrum, qua Graecorum, qua Latinorum, Homiliae plurimae ad Catechumenas, in quibus ad excirandam hanc in illorum animis cupiditatem complura dicuntur. Eriam mos fuit, ut in publicis sacrae Liturgiae precibus, Sacerdos pro Catechumenis Deum oraret, ut iis desiderium regenerationis inspiraret. Atque ab hoc Catechumenorum Competentiumque desiderio Sacramentorum participationis, quae ipsorum ἐποπτεία erat, Baptismus Desiderata dictus est: voce ex ritibus paganorum deprompta, qui totô quinquennii spatiô praeparari solebant, et ardentissimô desideriô ac cum suspiriis epopsiae diem exspectare, docebantur, uti discimus ex Tertulliano, initiô libri adv. Valentinian. etc. Vide Casaubon. in Baronium, in voce Desiderata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Competentes — Competentes, Befähigte, auch Consistentes genannt, in der Kirche diejenigen Katechumenen, denen es gestattet war, der Feier des heiligen Abendmahls als Zuschauer, nicht aber als Theilnehmer, beizuwohnen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • compétentes —  Оглашенные …   Вестминстерский словарь теологических терминов

  • testes qui postulat debet dare eis sumptus competentes — /testiyz kway postyabt debat deriy iyas samtas kompatentiyz/ Whosoever demands witnesses must find them in competent provision …   Black's law dictionary

  • Albania — Para otros usos de este término, véase Albania (desambiguación). Republika e Shqipërisë República de Albania …   Wikipedia Español

  • Libia — Para otros usos de este término, véase Libia (desambiguación). Para el artículo sobre la revuelta popular, véase Rebelión en Libia de 2011. ليبيا Lībyā Libia[1] …   Wikipedia Español

  • Cabo Verde — Para la península de Senegal, véase Cabo Verde (península). República de Cabo Verde República de Cabo Verde …   Wikipedia Español

  • Gran Yamahiriya Árabe Libia Popular Socialista — Al Yamāhīriyya al Arabiyya al Lībiyya ash Sha biyya al Ishtirākiyya al Uzmà الجماهيرية العربية الليبية الشعبية الإشتراكيةﺍﻟﻌﻆﻤﻰ …   Wikipedia Español

  • Azerbaiyán — Para otros usos de este término, véase Azerbaiyán (desambiguación). Azərbaycan Respublikası República de Azerbaiyán …   Wikipedia Español

  • Georgia — Para otros usos de este término, véase Georgia (desambiguación). საქართველო sak art velo Georgia …   Wikipedia Español

  • Croacia — Republika Hrvatska República de Croacia …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”